DB Universe Latinae


De Corpore Fusco et Natura Particularum Primigenarum

A Gerhard Jan Smit et Jelle Ebel van der Schoot, November 20, 2016

Epitoma

In hac disceptatione particula inducetur per quam omnes vires modo idoneo exponuntur. Ad basin dimensionalem (db vel ), quam dicunt, pertinet. Multum reputati, Gerhard Jan Smit et Jelle Ebel van der Schoot opinantur hac ratione fundamentum particularum viriumque observatarum inventum esse.

Formula comitans est:
In formula Kr = flexus [m-1], x, y, z sunt coordinata in spatio/tempore [m].

Argumenta:
1. Propria corporis fusci introductione basis dimensionalis describi possunt, quae introductio novas deductiones in variis campis physicorum gerit;
2. Rubratio observata et cosmica est rubratio gravitationalis;
3. Ortus cosmicus conformatur per interactiones mutuas particularum 1-db;
4. Cognitiones usitatae nihilominus, neutron consistit ex quadruplice quarcorum (2 quarci sursum, 2 quarci deorsum);
5. Particulae complices, ex basi ad rationem distributae, mathematice decerni et simulari possunt;
6. Implicatio particularum curvaturis efficitur; mutationes quas una ex ‘particulis adsociis’ subit alteris ‘particulis adsociis ‘ statim subeuntur;
7. Campi electromagnetici circa fila vi imbuta particulis aspirantibus 1-db efficiuntur. Filo vi imbuto volvente in spira campi electromagnetici cumulantur, ex quo fiat ut campi circa spiram vi imbutam sic observentur.

PDF: De Corpore Fusco et Natura Particularum Primigenarum

Prooemium

Videtur non posse indicare propria rei macroscopicae, si quanta logica uteris. Propria particularum microscopicarum elementariarumque quae hoc tempore cognoscuntur illud difficillimum reddunt. Particulae elementariae propria habent quae definiri non possunt, nisi modo involuto. Una ex maioribus quaestionibus est quod gravitas quae in aequo particularum elementariarum est in Modum Usitatum (Newton) non comprimetur. Quod si fit, “Ratio Rerum Omnium” inventa est—ratio quae vires notas naturae coniungere potest.

Nunc primum particula in hoc libello ostendetur per quam omnes vires modo idoneo exponuntur. Ad basin dimensionalem (db vel ) , quam dicunt, pertinet. Multum reputati, opinamur hanc particulam basicam fundamentum particularum viriumque observatarum, inventam esse.

In hoc libello delineatione dissensionum observatarum incipimus quae intra quanta mechanica sunt. Postea ratio describetur: Basis dimensionalis, consecutiones photo, electro, quarcis, protis, neutris, particulis multiplicioribus, naturaeque camporum electromagneticorum sequentur. Brevi verbo euphoriae (Amoenitate in ordine) atque excusatione finiemus.

Dictum Einsteini: « Cogitatio est maioris momenti quam scientia. Scientia enim omnibus terminatur quae nunc scimus et intellegimus, sed cogitatio totum mundum omniaque quae umquam erunt ad sciendum et intellegendum complectitur. »

Epitoma dissensionum observatarum intra quanta mechanica

In mundo macroscopico res (locus, celeritas, tempusque) verae sunt res. In mundo autem microscopico non saepe dici potest utrum hae verae an falsae sint. Hoc quaestionem proponit: quam bene mundum magnitudinis atomicae intellegimus? Exempli gratia, Werner Heisenberg adfirmavit: “Mundus subatomicus iterum atque iterum demonstrat nos psychedelico in mundo vivere qui, sensui communi nostro, omnino absurdus est.”

Secundum exempla quae nunc habentur mundus factus est ex particulis: electris, protis, neutrisque. Prota et neutra ex particulis constituentibus (quarcis) facta sunt. Particulae viribus movent. Cognitae sunt vires brevis spatii (interactionum firmarum et infirmarum) et vires longinqui spatii (interactionum electricarum et gravitationalium). Vires electrica et infirma et firma in aequo atomico et subatomico praevalent. Magnus progressus in ratione unita harum virium quaerenda fuit. Descriptio harum omnium particularum et virium intra quanta mechanica fit. Non sunt quanta mechanica alia modo ratio physica: Structura omnium rationum physicarum est. Quanta mechanica naturam particularum et virium describunt quae alia aliam ex particulis impediunt.

Adhuc nulla alia ratio nisi quanta mechanica statum universae tandem applicationis attinere potuit. Mysterium quantorum mechanicorum incipit cum fundamentum quod nunc cognoscitur acutius inspicis.

Ut elementis parvissimis corporis studeas, acceleratoribus particularum uteris. Hoc modo particulae elementariae arte accelerantur et ut cum aliis particulis confligantur aguntur: Ita novae particulae fiunt. Vestigiis earum observandis propriis particularum, utrum in campum magneticum inque concursus mutuos deflectis (solum particulis electrice citis) necne, studeri potest. Praebetne hoc nobis bonam imaginem mundi an est imago nostra descriptio exituum horum multorum experimentorum? Suppeditantne experimenta bonam descriptionem principalem entiae particularum? Talis quaestio fons est anxietatis apud physicos.

Physici definitionem quantorum mechanicorum malunt quae experientiae mundi macroscopici congruit atque quae mechanicis classicis ostenditur. Classicus autem mundus mundo quantorum mechanicorum ex parte non consistit. Quod ad quaestiones necessarias ducit: Potestne ostendi summa rerum quantis mechanicis? Consentaneam esse exspectationem videtur quod atomi quae in summa rerum insunt legibus physicis oboediunt. Hoc eo tempore verum esse non videtur.

Primum in aequo macroscopico sunt observationes celeritatium declinantium inter galaxis. Quae celeritates corpori directe observato non conveniunt atque adsentia modo gravitatis ignotae corporis fusci appellati explicari possunt. Ex concessis lentium gravitationalium validum est argumentum de adsentia corporis fusci. Quae concessa adesentiam corporis fusci in congregationibus circaque galaxibus indicant. Quamquam hoc corpus re vera et directe non observatum est, obliqua argumenta obruunt.

Difficile tamen est compluribus physicis sumptionem stomachari adsentiae huius corporis fusci quod confirmari non potest. Quam ob rem novae rationes continuo nascuntur. Quarum rationum multi sunt eventus frequentes physicorum consistendorum quia has observationes, quae in aequo macroscopico sunt cum inopia argumentorum verorum directorumque congruendum esse non possunt. Nugae mathematicae subvertuntur et adseverationibus valde multiplicibus utendum est ut summa rerum depingatur. Quibus altius examinatis difficultatem hoc modo non remotam esse sentis.

In microscopico quoque aequo quaestiones principales sunt. Exempli gratia, intra quanta mechanica est res implicatio. Duabus particulis quae simul fiuntur—sed magno spatio inter se sitis—evenit ut quaeque propria habeant quae inter se congruunt. Quod causae communis in sensu classico reminisceretur. Si status autem unius ex particulis mutatus erit (e.g., vertice), tum occasus alteri particulae simul mutabitur. Videtur subitam transmissionem rerum verarum quasi procul fieri. Haec igitur correlatio quae est inter duas particulas eis praeterit quae in physicis classicis posse creduntur. Quod particula statum peculiarem non adsumit dum observatur (calculatur) Einsteinum effecit ut « Deus aleis non ludere » dixerit. Clarum est Einsteinum significavisse necesse esse causam substratam et intelligibilem transmissionis creditae rerum verarum. Adhuc tamen explicatio huius rei non inventa est.

Sunt quoque quaestiones quibus ambo aequa macroscopicum et microscopicum insunt. Primum est photon a campo gravitationali attractari. Photon a vestigio eius deflectitur corpore gravi quae in spatio est (Fig. 1). Cur photon Einsteini rationibus de spatio et tempore curvato oboedit? Posteris traditum est photon sine corpore esse habetur, causa sub qua mechanismus iacens non iam plene intellegitur. Additur ut rubratio gravitationalis sit quam photon (in spatio) patitur cum proxima est rei curvature enormi (lacunae nigrae). Re vera, in lacunae nigrae orbi finienti ubi eventus fiunt rubratio extrema (infinita) fit. Quamquam ambae res toto mundo accipiuntur, non explicatae manent. Quare photon talem deflectionem patitur et qualis machina est rubrationis gravitationalis?


Fig. 1 (Photon deflectum ad rem gravis corporis proximum)1

Haec et alia physicos continuo inducunt ut interpretationem quantorum physicorum recogitent. Meta mutua eorum est novam formam eorum quae iam sunt invenire.

Hoc in capite rationem proponimus quae re vera virium nuclearium et microscopice et macroscopice intellegendarum initium capit. Explicationem non usitatam pro rebus observatis praebemus. Nonne quaestionibus iam memoratis et necessariis respondebitur? Sic credimus.

Hoc in capite compluria sumemus quae idonea sint exemplo quod proponimus.

Basis Dimensionalis

Fundamentum rationis est quod particula maxime elementaria quae est basis dimensionalis est (db vel ). Haec particula unum modo proprium habet: curvaturam infinitam quae in medio eius est. Ipsa particula nullos habet modos (neque longitudinem neque latitudinem neque altitudinem). Particula ubique in summa rerum invenitur. Particula per spatium/tempus semper movet. Per agglomerationem, vel per interactionem iunctam, particulae res quasdam effingunt quae puncto quodam temporis super limitem observationalem surgunt. Ipsa db sub limite observationali est ut numquam demonstrari possit. 1db [] particula in figura 2 depingitur. Hic curvatura contra spatium/tempus calculata est.

Formula comitans est :
In formula Kr = curvature [m-1], x,y,z sunt coordinata in spatio/tempore [m].

Curvatura spatii quae in loco 1-db est infinita est, dum tempus in loco 1-db consistit. 1-db ut lacuna nigra se sine modis agit. Formula (0) curvaturam diminutam fere spatii/temporis describit quae 1-db circumveniunt. Curvatura spatii diminuet et tempus se ocius agit spatio ad 1-db crescente.

Intervallum inter 1-dbes secundum leges mathematicas inter se pertinentis differt. Cursus motus alii aliis secundum leges gravitationales aguntur. Semitae motuum ei qui foras observat curvaturis spatii/tempris impelluntur quae ipsis dbibus faciunt. Quod significat tempus decelerare spatio comparato circum 1-db diminuente ubi dbes alius alium appropinquat. Tempus accelerat et spatium comparatum circum 1-db crescit cum dbes alius ab alio abeunt.

Db aliis particulis separatur hoc sensu, quod aliae particulae ex pluribus dbibus consistunt, ipsa autem db singularis particula est, singularis quoque singularitate. Quisquis db singularitas est in sese, aliae particulae quam db sunt mixtura plurium singularitatium.

Vires observatae (debilis, fortis, electrica) eandem originem habent. Hae vires causam suam in natura singularis db inveniunt. Vires observatae sunt re vera summa valde multiplex verticum qui fient cum plures dbes inter se agunt.

PDF: About grafity in relation to curvature

Formula (0) in simulationibus exempli statici4 recte applicata est quibus ad illustrationes usi sumus et deformatio temporis applicata est in exemplo dynamico quod educatum est quodque hoc in capite monstari non potest. Expositio exempli dynamici in situ retiali www.dbuniverse.org videri potest.

Illustratio 0: Deformatio spatii basi dimensionali impulsa.3.

0.1 Cubus incurvatus (latus) spatii/temporis 0.2 Cubus spatii/temporis basi dimensionali in medio curvatus

PDF: Coding the dimensional basic

Huic capiti extricatione formulae (0) utimur:

In formula Kr = curvature [m-1], x = spatium/tempus [m].


Fig. 2 (Depictio schematica 1db [])3.

Cum duae particulae dbes alia in directam sphaeram alius vis init, interactio valida inter duas fiet. Hoc ad stellae planetaeque coniunctioni, ut soli terraeque, comparandum est (Illustratio 1.1). Hoc inter se differunt quod particulae dbes dimensione egent et curvaturam infinitam in medio habent (Illustratio 1.2). Quod demonstrat tempus (ei qui foras observat) infinite decelerare cum particularum alia aliam appropinquat. Itaque coniunctio 2 dbum longaevam habet vitam. Interactio quae est inter 2 1-dbes in Figura 3 depingitur. Similitudo curvaturarum quae lacunas nigras circumveniunt praeclara est.

Illustratio 1.1 Terra in campo curvaturae solis2 et Illustratio 1.2 Depictio curvaturarum 2 dbum particularum2.




Fig. 3 (Depictio schematica 2db-particulae)3.

Curvatura particularum coniunctarum utendo formula (2) invenitur. Curvatura quae in medio inter particulas est cum x=0 invenitur.

In formula Kr = curvatura [m-1], λ = spatium inter ambas particulas/longitudines fluctuum [m].

Superficies constituta quae inter ambo asymptota fit superficiem habet . Quod par est 2 ln 2 (constanti). Tota superficies (id est superficies in qua rationes sinistrae et dextrae graphico incorporatae sunt) aestimationem habet .

Photon

Suppositio est 2-db-particulam photon esse. Depictio curvaturarum quae ab observante decerni possunt in Illustratione 2 monstratur. Longitudines fluctuum photi pares sunt spatio λ quod inter ambas particulas est. Depictio schematica photi in Figura 4 monstratur.


Illustratio 2 : Curvaturae impressae particulae 2db (photi)3.

2.1 Photon (sine colore),2.2 Photon (caeruleae sunt altae curvaturae, rubrae humiles), 2.3 Photon (quisquis db colore suo)


Photon quod in spectro rubro inest (620 nm) kr620nm (cum x=0) habet aestimationem 6,45x106 m-1. Photo gamma (0.001 nm) kr0,001nm (cum x=0) habet aestimationem 4,0x1012 m-1. Superficies par est cuique photo:
.

PDF: About the energy of the photon in relation to curvatures

Quod enthalpiam parem fore omnibus photis ostendit. Crescit autem entropia photi dum longitudo fluctuum eius crescit. Quod apparet per reductionem curvaturae maiore longitudine.


Figura 4 (Depictio schematica photi)3.

Apparet particulam 2-db moventem quae vi rei proximae extrema curvatura est vestigium deflectum habebit. Quod re vera observatur (vide Figuram 1). Si photon in vestigio eius curvaturis impellitur aliis particulis factis, photon « ex libra » labetur. Vi extremarum curvaturarum photon longitudines fluctuum mutabitur. Quod « senectutem photi » appellamus.

PDF: About the refraction of light

Aliam rem examinemus. Si photon in vestigio eius curvaturis agitur quae aliis particulis fiunt, photon ex libra ferentur, id est, radius verticis interni maior fiet. Per extremas curvaturas photon mutationem longitudinum fluctuum eius subiet. Hoc «senescentiam photi» appellamus. Quia ambae db-particulae immanem curvaturam inter se intra photon patiuntur, illud ei qui observat lente progreditur. Attamen in itinere multorum annorum lucidorum (e.g., 10 billionum annorum lucidorum) per spatium/tempus, quod fit ab observante videri potest.

Rubratio puncti cuiusdam temporis per formulam (3) sequentem datur:

Rubratio per formulam λobservans = λregula + Constans x S {3).

In formula λobservans longitude fluctuum est photi [nm] in situ observantis, λregula est longitudo fluctuum photi in loco ortus eius, Constans est ex spatio quod oritur ex curvaturis fluctuantibus quas photon obviam erit per tempus iter faciens, S est spatium per quod photon it in spatio temporeque inter locum ortus et quo loco observatur [m].

Quia photon iter per multos campos varios curvaturarum faciet, necessitudo scilicet non tam linearis fere quam hic supponitur. Figura 5 phota exhibit quae vestigia per varios campos curvaturarum habent. Nota photon 1 in t10 locum discrepantem in spatio/tempore cum photo 2 t10. Ei qui foras observat, photon 1 accelerare videtur.


Fig. 5 (Photon in vestigio per campos discrepantes curvaturarum).3.

PDF: About the nature of curvatures and their influence on space time

Vi extremarum curvaturarum in spatio “senescentia” photi magno opere accelerare potest. Quod prope nigras lacunas observatur (vide Illustrationem 3). Propius vestigium photi nigrae lacunae, maior senescentia. Re vera iuxta locum finientem (Schwartzchild libram) nigrae lacunae ubi fit, senescentia (rubratio gravitationalis) infinita est.

Illustratio 3: Curvaturae photi in manu externe magnarum curvaturarum3.

PDF: About Hawking radiation

Adhuc rubratio cosmica quae in summa rerum observatur maxime per exspationem suppositam summae rerum explicata est. Rubratio ut effectus Doppler explicatur. Opinamur rubrationem cosmicam esse eventms senescentiae photi. Qui effectus fit cum phota spatia longissima (e.g., 10 billiones annorum lucidorum) in spatio/tempore peregrinata sunt. Ut prius dictum est, hae curvaturae in summa rerum ubique ut dbes adsunt. Rubratio observata re vera gravitationalis rubratio est. Conclusio directa esset non talem esse rem qualem exspationem summae rerum. Observatones mundi exspatiantis et accelerati, ut videtur, « senescentia» photi explicatur; itaque dubitamus hypothesin vim fuscam esse causam mundi celerius exspatiandi.

Magni momenti est animadvertere magnas summas dbum esse causam adsentiae observatae vis fuscae et corporis fusci. Dbes vero sunt ipsae corpus fuscus petitus. Quae celeritates permutantes galaxeon explicare potest neque necesse est aliquem nugis mathematicis ludere. Motus quae in spatio sunt etiam modo Newtonio explicari possunt.

PDF: What about dark energy and dark matter?

Constans cosmologicum in ratione relativitatis ab Einsteino suggesta re vera est resumptiva descriptio adsentiae baseon dimensionalium. Postea Einstein suggestionem suam ob legem Hubble’s reiecit. Opinamur rectam autem suggestionem eius fuisse.

Basis dimensionalis magno opere particeps est fluctuationum in spectro radiationis cosmicae quae in abscedentibus est explicandarum. Corpus efficiens numquam antea observatum est. Credimus genera quaedam abscedentuma cosmioruma per interactionem mutuam 1-dbum particularum fieri. Quod aliquando phota longitudinum fluctuum valde discrepantium conformari facit, quae simul exemplum radiationis quod in abscedentibus est faciunt.

Electra

Observationes demonstraverunt, cum positron et electron deleantur, duo phota gamma solvi. Quod in diagrammate Feynman (Figura 6) infra depingitur.


Fig. 6 (Feynman diagramma: deletio positri et electri3.

Feynman diagramma retro quoque legi potest. Duo phota gamma positron et electron una faciunt. Quodque photon ex duabus db-particulis consistit quae rotationem solum circum y-axim habet (vide Figuram 4). Electron 2-db particula est cui vertex superflua (ad photon) circum x-axim est (dextra). Positron quoque est 2-db particula cui vertex superflua circum x-axim est sed sinistra. Quod in Figura 7 depingitur. Photon licet ut lamina concipiatur. Electron (vel positron) licet ut sphaera concipiatur.

Cum electron et positron inter se confligunt, vera deletio non fit. Exstinctio autem fit ambarum verticum in qua 2-db particulae ut phota gamma se habere incipiunt. Quod igitur etiam ad easdem 2-db particulas pertinet.


Fig. 7 (Depictio schematica electri et positri)3.

Quarci prota neutraque

Litterae quarcos particulas constituentes describunt. Quarci modis variis fieri possunt. In proto neutrove multos quarcos videre potest qui sursum vel deorsum spectant. Proton ex tribus quarcis consistere scimus quorum 2 sursum (2 Qu) et 1 deorsum (1 Qd) sunt.

Ut cogitamus, quarcus est interactio inter 3 dbes. Depictio curvaturarum quam licet observanti videre in Illustratione 4 monstratur.


Illustratio 4 : (Impressiones curvaturarum quarcorum3.

4.1 Quarcus (sine colore), 4.2 Quarcus (caeruleus in curvatura alta, ruber in humili), 4.3 (Quarcus (Cuique db suus color).


Neutron instabile est et cito in electron, proton, electronque antineutrinon se dissociat.



Ex hac comparatione secundum rationem nostram concludimus neutron quarcum perdere dum in proton dissolvitur. Quarcus decedens (qui ex tribus dbibus consistit) instabilissimus est et statim in electron (2-db) et antineutrinon (1-db) dissolvetur. Antineutrinon re vera 1-db particula est quae ex systemate trium (3-dbum/quarcorum) excedit et quae brevissimo tempore curvaturam superfluam in vicinis eius praebet. Quod ut antineutrinon observatur. Electron videri potest dum proton quoque formatur.

Ex quo neutron ex quadriga quarcorum concludimus. Quorum 2 quarci sursum, 2 deorsum sunt. Quod id etiam explicat, quod neutron, haud sicut proton, campum non positive directum praebet. Dissolutio proti fit dum quarcus deorsum expellitur. Quod plenius mox explicabitur.

PDF: De mole simulata neutri et proti

Sic secundum rationem nostram neutron ex 2 quarcis sursum et 2 quarcis deorsum (Qu, Qd, Qu, Qd) consistit. Depictio curvaturarum quae sunt intra neutron in Illustratione 6 monstratur. Proton ex 2 quarcis sursum et 1 deorsum (Qu, Qu, Qd) consistit. Depictio curvaturarum quae sunt in proto in Illustratione 5 monstratur.


Illustratio 5 : Impressiones Curvaturarum proti3.



Conclusio : Dum proton dissociatur, sequentia fiunt:



Figura 8 (Dissociatio in proton, electron 1-db)3.


Ut principium, proton positron, 2 phota gamma, tres 1-db particulae fiunt. Brevissimo tempore, haec 1-db particulae curvaturam superfluam proximis in circumiectis praebebunt. Quae ut antineutrina observantur.



Figura 9 (Dissociatio in positron, phota 2-gamma, et 3x1db)3.

Particulis dissociatis proton positron, phota 2-gamma, tresque 1db particulae fiunt. Brevissimo tempore hae 1db particulae curvaturam superfluam in vicinis praebebunt. Quae ut antineutrina observantur.

Dissociatio descripta a physicis re vera observari potest. Hoc rationi nostrae intra observatones quae nunc fiunt argumento suppeditat.


Illustratio 6: Impressiones curvaturarum neutrorum3.

Particulae magis multiplices

De particulis magis multiplicibus, interactiones mutuae magis et magis involutae fiebunt. Opinamur has particulas—quae a basi ratiocinantur—mathematice determinari et simulari posse. Nos quas intra simulationes exspectamus quoque implicationes particularum supra memoratas explicari posse. Opinione nostra implicatio potest quia particulae (sive constituentes annon) aliae curvaturis aliarum affici sunt. Haec res a spatiis maxime longinquis fieri potest. Talis rerum status—curvatura minus valida effectus—instabilis erit et dissociationem rapidam patetur. Quod implicatio curvaturis efficitur, mutationes quas una ex « particulis sociis » patitur alium « particulae sociae» subito fient. Itaque causa prima et intelligibilis transmissioni (neque aleis ludere) est.

PDF: Short memorandum about quantumfieldtheory

Illustratio 7 : Impressiones corvaturarum deuteriumcore3.


In Illustratione 7 curvaturae nuclei deuterici monstrantur. Ad sinistram proti, ad medium dextrumque neutri. Quod conspicuum est medium quarcum minorem videri quam quarcos circumvenientes, hoc effectu curvaturae spatii proxime amplificatae. Proton et neutron intra motum multiplicem suum ad configurationem tendit in Illustratione 7 monstratam. Modo Newtonio alius alium approprinquabit, tum alius ab alio se removebit. Id quod proto neutroque in tempore spatioque subitum et lineare esse videtur ei qui foras observat lentum esse tempus videbitur. Cum spatium inter proton et neutron fit angustius, tempus deceleratur. Tempus denuo accelerat cum spatium inter proton et neutron crescit. Puncto proximo “ancora” est, quae causa est longaevitatis nuclei deuterici. Semivita deuterii ignota est. Nucleus deuterii comparate stabils est. Intervallum intra tempus descriptum in Illustratione 8 depingitur. Proton in Illustratione 8 immotum tenetur. Qui observat in proto theoretice locatur.


Illustratio 8: Triaiectus neutri ad proton3.

PDF: Positron Emission Tomography seen in a new light

Campi Electromagnetici

Campi electromagnetici qui filum vi imbutum circumveniunt se habent ut liquores qui in antlia centrifugali sunt. Antlia centrifugalis exeunte saeculo septimo et decimo a Dionysio Papin ficta est. Si flabellum antliae centrifugalis volvi íncipit, liquores in flabello celeritatem tangentialem adquirebit (i.e., celeritatem ad peripheriam). Vis centrifugalis hinc orta efficit ut liquor ad exteriorem peripheriam flabelli impellatur. Hoc modo vis mechanica (rotatio flabelli) in vim potentialem et cineticam convertitur. Per analogiam electra, quae omnia habent similes vertices, ad exteriorem flabelli peripheriam iaciebuntur. Extra flabellum curvaturae electris factae grandes erunt. Per quas curvaturas 1-dbes particulae insorbentur. Id turbinem 1-dbum particularum quae circum flabellum vi imbutum revolventur, quod campos electromagneticos vi attractiva earum efficit. Quae res in Illustratione 9 depingitur. Flabello vi imbuto in spiram volvendo vires electromagneticae accumulantur quas in campis circum spiram vi imbutis observatos efficiunt. Quod in Illustratione 10 depingitur. Cum positra per filum mittuntur, campi in partem oppositam spectabunt eis campis qui electris fiunt.


Illustratio 9: Campi electromagnetici circum flabellum vi imbutum 3.



Illustratio 10::Campi Electromagnetici in spria vi imbuta circaque eam3.


PDF: About field lines in a magnetic field

Pulchritudo ordinis

Nobis hoc exemplum bonus candidatus novo fundamento est quod particulas et vires observatas exprimat. Vires brevis spatii (validae et infirmae) et vires longinqui spatii (electricae et gravitationales) curvaturis descriptis explicari possunt.

Horum omnium simplicitate et pulchritudine obstupefimus. Prima verba « Fiat lux » (Genesis) singularia sunt. Photon prima reactio est quae super aequum observationale nostrum surgit. Post eam omnes res secundum simplicem fere notionem deduci possunt. Mundus a Newtono et Einsteino describi potest. Omnes interactiones observatae per hoc simplex exemplum explicari possunt. Quae res exspectatio omnium magnorum physicorum re vera semper fuit. Simplex exemplum quod vires naturae explicare potest. Opinamur hanc rationem perficere omnes exspectationes.

Haec inventio particularum elementariarum in physicis demonstrat ordinem radicem esse creationis. Opinamur nos spectare fundamenta conformationis sed mysterium vitae manet.

Gratiae

Basis dimensonalis inter annos 1986 et 1993 a Gerhard Jan Smit excogitata est. Ille rationem basis dimensionalis, naturam corporis fusci, radiationem electromagneticam, electra, quarcos, curvaturas particularum multiplicium, celeritatem mutabilem lucis quae per campos varios curvaturarum spectat, « senescentiam » photi, improbabilitatem exspationis hypotheticae summae rerum, basin dimensionalem esse causam galaxeon movendarum causamque abscedentium cosmicorum die 7 mense Octobri anno 2016 cum Jelle Ebel van der Schoot communicavit. Ampliores deductiones rationis de photis, electris, positris, lacunis nigris, constante cosmologico, nucleoque deuterico iunctim excogitae sunt. Jelle Ebel van der Schoot rationem proti neutrique atque dissolutionem eorum proposuit. Mense Decembri 2016 Gerhard Jan Smit propria nuclei deuterici calculavit et descripsit atque die 7 mense Ianuario anno 2017 Jelle Ebel van der Schoot explicationem camporum electromagneticorum invenit et descripsit, ambobus ab hac ratione proficiscentibus. Quae omnia in hoc capite facta sunt.

1Fig. 1 est secundum “Presentation Black Holes,” John Heise, University Utrecht. 2Illustration 1.1 est secundum “Building Blocks of the Universe,” Len Zoetemeijer. Illustration 1.2 ab Illustration 1.1 derivatur. 3Ceterae figurae et illustrations a nobis facta sunt. Impressiones curvaturarum cubi spatii, photorum, electrorum, quarcorum, protorum, neutrorum, nucleique deuterici programmate designanti Einstein4 factae sunt. 4. Fructus ex dynamico exemplo Newtonio5—quo imago licet videri ab interactione dbum-particularum in tempore/spatio moventium—ad hanc infimam paginam licet videri. Haec programmata a Gerhard Jan Smit per annum 1996 creata sunt.

Magna pars capitis “Epitoma dissensionum observatarum intra quanta mechanica” ex “Review of Roland Omnés, The Interpretation of Quantum Mechanics,” William Faris, November 1996 oritur. Cognitiones de summa rerum ex libris “Het punt Omega,” John Gribbin, 1988 et “Galaxies in the Universe,” L.S. Sparke et J.S Gallagher III, 2007. Doctrinae de protis, neutris, quarcis, disociatioque particularum sunt publicae quas in Wikipaedia licet invenire. Democrito, Newtono, Einsteino, atque in reliquum Deo, qui aleis non ludit, maximas gratias agimus.

Auctores: Gerhard Jan Smit, Jelle Ebel van der Schoot, 20 November 2016, Noviomagus, Nederland.
Translatio Anglica: Christina Anna Sutton, Rockford, Illinois, USA.
Translatio Latina: Joseph James Brazauskas, Gardner, Massachusetts, USA.

© 2016, perscribat legibus 21 november 2016

Versio 1.8 (accommodatio 11/10/2017, accommodatio textualis: basis dimensionalis est corpus fuscum; accommodatio in paragrapho ‘Epitoma dissensionum observatarum intra quanta mechanica’; ultior extensio paragraphi ‘basis dimensionalis’; complures accommodationes in verbis vi fusca et corpore fusco utendis; extraction formulae (3) e textu; accommodatio partium vis fuscae de exspatione summae rerum et descriptio subtilior abscedentium cosmicorum ; accommodatio in paragrapho ‘Gratiae’.

PDF: De Corpore Fusco et Natura Particularum Primigenarum

Contact: info@dbuniverse.org